monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 45, 1
Si tibi putem gratias a me referri posse, non sapiam. Potens est Deus super persona mea sanctae animae tuae restituere quod meretur. Ego enim indignus nec aestimare unquam potui, nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris affectum. Et licet me sceleratum quidam putent, et omnibus flagitiis obrutum, et pro peccatis meis, etiam haec parva sint: tamen tu bene facis, quod ex tua mente etiam malos, bonos putas. Periculosum quippe est de servo alterius iudicare , et non facilis venia, prava dixisse de rectis. Veniet, veniet illa dies in qua et mecum dolebis ardere non paucos.